Page images
PDF
EPUB

Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus unum
Ut sibi, quem cupiat, det Cytherea virum.
Nunc quoque septenâ modulatur arundine pastor,
Et sua, quæ jungat, carmina Phyllis habet.
Navita nocturno placat sua sidera cantu,
Delphinásque leves ad vada summa vocat.
Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,
Convocat et famulos ad sua festa deos.
Nunc etiam Satyri, cùm sera crepuscula surgunt,
Pervolitant celeri florea rura choro ;
Sylvanúsque suâ cyparissi fronde revinctus,
Semicapérque deus, semideúsque caper.
Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis,
Per juga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetàque Mænalius Pan,
Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres ;
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,
Consulit in trepidos dum sibi Nympha pedes;
Jámque latet, latitánsque cupit malè tecta videri,
Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.
Dii quoque non dubitant cœlo præponere sylvas,
Et sua quisque sibi numina lucus habet:
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto.
Nec vos arboreâ, dii, precor, ite domo.
Te referant miseris te, Jupiter, aurea terris

Sæcla; quid ad nimbos aspera tela redis?
Tu saltem lentè rapidos age, Phoebe, jugales
Quà potes, et sensim tempora veris eant.
Brumáque productas tardè ferat hispida noctes,
Ingruat et nostro serior umbra polo.

ELEG. VI.

AD CAROLUM DEODATUM

RURI COMMORANTEM,

Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari postulâsset si solito minùs essent bona, quòd inter lautitias, quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hoo habuit responsum.

MITTO tibi sanam non pleno ventre salutem,
Quâ tu, distento, fortè carere potes.

At tua quid nostram prolectat Musa camœnam,
Nec sinit optatas posse sequi tenebras ?
Carmine scire velis quàm te redamémque colámque ;
Crede mihi, vix hoc carmine scire queas.
Nam neque noster amor modulis includitur arctis,
Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quàm benè solennes epulas, hilarémque Decembrem,
Festáque cœlifugam quæ coluere deum,
Deliciásque refers, hiberni gaudia ruris,

Haustáque per lepidos Gallica musta focos!
Quid quereris refugam vino dapibúsque poesin ?
Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat.
Nec puduit Phoebum virides gestâsse corymbos,
Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpiùs Aoniis clamavit collibus, Euce!
Mista Thyonëo turba novena choro.
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris:
Non illic epulæ, non sata vitis erat.
Quid nisi vina, rosásque, racemiferúmque Lyæum,
Cantavit brevibus Teia Musa modis?
Pindaricósque inflat numeros Teumesius Euan,
Et redolet sumptum pagina quæque merum;

Dum gravis everso currus crepat axe supinus,
Et volat Eleo pulvere fuscus eques
Quadrimóque madens Lyricen Romanus Iaccho,
Dulcè canit Glyceran, flavicomámque Chloen.
Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu
Mentis alit vires, ingeniúmque fovet.
Massica fœcundam despumant pocula venam,
Fundis et ex ipso condita metra cado.
Addimus his artes, fusúmque per intima Phoebum
Corda; favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum, tam dulcia carmina per te,
Numine composito, tres peperisse deos.
Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro
Insonat, arguta mollitèr icta manu ;
Auditúrque chelys suspensa tapetia circum,
Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes.
Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,
Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi, dum psallit ebur, comitatáque plectrum
Implet odoratos festa chorea tholos,

Percipies tacitum per pectora serpere Phœbum,
Quale repentinus permeat ossa calor;

Pérque puellares oculos, digitúmque sonantem,
Irruet in totos lapsa Thalia sinus.

Namque Elegia levis multorum cura deorum est,
Et vocat ad numeros quemlibet illa suos;
Liber adest elegis, Eratóque, Cerésque, Venúsque,
Et cum purpureâ Matre tenellus Amor.
Talibus indè licent convivia larga poetis,
Sæpiùs et veteri commaduisse mero.

At qui bella refert, et adulto sub Jove cœlum,
Heroásque pios, semideósque duces,

Et nunc sancta canit superûm consulta deorum,
Nunc latrata fero regna profunda cane,

Ille quidem parcè, Samii pro more magistri,
Vivat, et innocuos præbeat herba cibos ;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,
Sobriáque è puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,
Et rigidi mores, et sine labe manus ;
Qualis, veste nitens sacrâ, et lustralibus undis,
Surgis ad infensos, augur, iture deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem
Lumina Tiresian, Ogygiúmque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senémque
Orpheon, edomitis sola per antra feris;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus
Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseiæ Phoebados auiam.
Et vada fœmineis insidiosa sonis ;

Pérque tuas, rex ime, domos, ubi sanguine nigro
Dicitur umbrarum detinuisse greges.

Diis etenim sacer est vates, divûmque sacerdos;
Spirat et occultum pectus, et ora, Jovem.
At tu, siquid agam, scitabere (si modò saltem
Esse putas tanti noscere siquid agam,)
Paciferum canimus cœlesti semine Regem,
Faustáque sacratis sæcula pacta libris ;
Vagitúmque Dei, et stabulantem paupere tecto,
Qui suprema suo cum Patre regna colit;
Stelliparúmque polum, modulantésque æthere turmas
Et subitò elisos ad sua fana deos.

Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,
Illa sub auroram lux mihi prima tulit.

Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis,
Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

ELEG. VII. ANNO ÆTATIS XIX

NONDUM, blanda, tuas leges, Amathusia, nôramı,
Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit.
Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,
Atque tuum sprevi, maxime, numen, Amor.
Tu, puer, imbelles, dixi, transfige columbas;
Conveniunt tenero mollia bella duci :
Aut de passeribus timidos age, parve, triumphos;
Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma?
Non valet in fortes ista pharetra viros.
Non tulit hoc Cyprius, neque enim deus ullus ad iras
Promptior, et duplici jam ferus igne calet.
Ver erat, et summæ radians per culmina villæ
Attulerat primam lux tibi, Maie, diem :

At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,
Nec matutinum sustinuere jubar.

Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis;
Prodidit astantem mota pharetra deum :
Prodidit et facies, et dulcè minantis ocelli,
Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo
Miscet amatori pocula plena Jovi ;

Aut, qui formosas pellexit ad oscula nymphas,
Thiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Addiderátque iras, sed et has decuisse putares,
Addiderátque truces, nec sine felle, minas.
"Et miser, exemplo sapuisses tutiùs," inquit,

66

Nunc, mea quid possit dextera, testis eris.
Inter et expertos vires numerabere nostras,
Et faciam vero per tua damna fidem.

« PreviousContinue »